- ATHAMAS
- I.ATHAMASAeoli fil. Rex Thebarum, Nephelen uxorem duxit, ex qua Hellen et Phryxum genuit; sed Nephele insaniâ a Libero Parte concitata, cum in silvas abiislet, Athamas liberis suis Ino, Cadmi filiam, superinduxit novercam, quae eos tot apud patrem accusationibus, tot dolis eo compulit, ut, conscensô aureô Ariete, fugâ sibi consulerent. Quapropter Iuno irata, furias in Athamantem immisit, quae in tantam rabiem eum duxerunt, ut cum Ino ad se venire videret, hand leaenam, et filios eius catulos arbitratus, raptô Learchô ex filiis alterô, saxo illiserit, quod Ino videns, cum Melicerte alterâ prole fugiens, se ex rupe in mare praecipitem dedit. Ovid. Met. l. 4. fab. 13. v. 515.Deque sinu matris ridentem, et parva LearchumBrachia tendentem rapit, et bis terque per aurasMore rotat fundae, rigidoque infantia saxoDiscutit ora ferox.Idem Fast. l. 6. v. 489.His agitur furiis Athamas sub imagine falsaTuque cadis patriâ, parva Learche, manu.Nic. Lloydius.II.ATHAMASPhthiotidis in Theslalia mons. Item fluv. certô tempore ligna vel taedam incendens. Ovid. Met. l. 15. v. 311.Admotis Athamantis aquis incendere lignumNarratur, minimos cum Luna recessit in orbes.Sed tu lege Athamanis.III.ATHAMASae, Servus et Amanuensis T. Pomponii Att. de quo Cicer. l. 12. Attic. ep. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.